Latin
Book 6, Letter 5
Gregory the Great, Registri Epistolarum 5.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quia vero multarum rerum experimenta nos allmonent de excellentiae vestrae christianitate confidere, idcirco paterno salutantes affectu, quæsumus ut propter amorem beati Petri apostolorum principis, quem toto vos scin:us corde diligere, dilectissimum lilium nostrum Candidum presbyterum, præsentium portitnrem, una cum patrimoniolo ad cujus eum gulJernationem transmiSimus, auxilio vestr patrocinii fuveatis, quatenus, potestatis vestræ gratia roboratus, patrimoniolum ipsum, quod pauperum constat cxpensis proficere, et salubriter regere, e et, si qua exinde ablata sunt, ad jus ipsius patrimonioli valeat rerurmare. Nam non sine laudis vestrae incremento est quod post tot tempora ad ejusdem patrimonii regimen proprius Ecclesiae homo transmissus est. Excellentia ergo vestra ita se libenter in his quae poscimus dignetur impendere, ut beatus Petrus apostolorum princeps,cui a Domino Jesu Christo ligandi ac solvendi data est pOlestas) et hic excellennam vestram in sobole gaudere concedat, et post multorum annorum curricula a malis omnibus absotutam, aule conspectum æterni faciat judicis inveniri.