# Registri Epistolarum 5.2-2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Letter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/5.2-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/5.2-2

Quantum vero mens mea charitati vestræ ligata sit, verbis epistolaribus explere non passum. Sed oro ut omnipotens Deus eamdem quae inter nos est charitatem ex gratiae suae dono multiplicet, omnemque occasionem scandali auferat, ne sancta Ecclesia, confessione verae fidei unita, et conjunctis fidelium cordibus constipata, detrimentum aliquod, qnod absit sacerdotibus inter se disceptantibus, sentiat. Quamvis ego in omne quod loquor, in omne quod superbis quorumdam actibus contradico, ex omnipotentis Domini largitate charitatis intimae custodiam nunquam relinquo; sed sic ea quas sant justitiæ foris elsequor, ut ea quas intus amoris et dilectionis sunt minime postponam. Vos autem semper mihi amoris mei vicem reddite, et ea quae pacis et dilectionis sunt custodite, ut unum in mente permanentes, quo naHam dissensionem inter nos intrare permitlimus, eo obtinere quae petimus, apud Dominum ex ipsa melius cordium nostrorum unitate valeamus.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
