Latin
Book 13, Letter 5
Gregory the Great, Registri Epistolarum 5.2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ordinationes vero presbyterorum vcl diaconorum, seu alterius ordinis, si fieri in eadem Ecclesia causa poposcerit, fraternitati tuae noveris reservandum i quatenus, si tuae est dioeceseos, de ejus qui ad hoc eligitur vita, moribus actuque perquiras. Et si placuerit, nec est quod in ee canonicae districtionis judicium reprehendat, ad destinatum ordinem non aliter nisi te ordinante perveniat. Ita ergo fraternitas tua faciat, atque haec vigilanti providentia disponat, ut nec Dei Ecclesia neglectum ulterius habeat, et consacerdotes suos non solum verbo, sed etiam exemplo locorum venerabilium curam laudabiliter habere commoneat.