Latin
5.3 to 5.4
Gregory the Great, Registri Epistolarum 5.3-4
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea Joannem Chalcedonensem presbyterum et Athanasium Lycaoniae sanctitati vestrae comrmendo, ut nullus vobis contra eos falsidica locutione subrepat, quia eorum fidem subtiliter discussi, eosque rectos in suis confessionibus, quæ et scripto datae sunt, inveni. Sancta autem Trinitas sua vos ntanu protegat, ct circa animarum custodiam semper vos vigilantes et sollicitos reddat, quatenus in aeterna I etributione valcatis non solum de vestro opere, sed etiam de subditorum vestrorum melioratione coronati. (Vide sup. l. VI, ep. 14, i 5, 16, 1 7.)