Latin
Book 3, Letter 51
Gregory the Great, Registri Epistolarum 51
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Maximiano episcopo Syracusano. Fratres mei qui mecum familiariter vivunt omni modo me compellunt aliqua de miraculis Patrum quæ in Italia facta audivimus sub brevitate scribere. Ad quam rem solatio a vestrae charitatis vehementer indigeo, ut ea quae vobis in memoriam redeunt, quaeque cognovisse vos contigit, niihi breviter indicetis. b De domno enim Nonnoso abbate, qui juxta domnum Anastasium de Pentomis fuit, aliqua retulisse te memini, quae oblivioni mAndavi. Et boc igiiur, et si qua sunt alia, tuis peto epistolis imprimi, et mihi sub celeritate transmitti, si tamen ad ine ipse non properas.