Latin
Book 2, Letter 51
Gregory the Great, Registri Epistolarum 51.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem scribitis quia ex illo tempore inter alias provincias maxime flagolletur Italia, non hoc ad ejus debetis intorquere opprobrium, quoniam scri. ptum est: Quem diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. III, 6). Si igitur ita est ut dicitis, ex eo tempore magis dilecta est apnd Deum, et modis omnibus approbata, ex quo Domini sui meruit sustinere flagella. Quia vero non ita sit quemadmodum vos in ejus insultationem affirmare conamini, rationem attendite.