# Registri Epistolarum 51.3

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 2, Letter 51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/51.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/51.3

Postquam recordandae memoriæ Vigilius pap.. in arbe regia constitutus, contra Theodoram tunc Augustam, vel s Acephalos, damnationis promulgarit sententiam, tunc Romana urbs ab hostibus adita cl captivata est. Ergo bonam cau;am habue. runt Acephali, et injuste damnati sunt, post quorum damnationem talia contigerint? Absit. Hoc enim nec vestrum quempiam. nec alios, qui catholicae (fidei mysteriis instituti sunt, dicere, vel aliquo modo confiteri convenit. His denique cognitis, ab hac quandoque jam deliberatione rccedite. Ut igitur de tribus capitulis animis vestris ablata dubietate possit satisfactio abundanter sis infundi, i librum queri ex bac re sanctæ memoriae decessor meus Pelagius papa scripserat, vobis utile judicavi transmittere. Quem si, deposito voluntaria defenslonis studio, puro vigilantique corde saepius volueritis relegere, eu vos per omnia secuturos et ad unitatem nostram nihilominus reversuros esse conlido. Porro autem si post hujus libri lectionem in ca qua estis volucritis deliberatione persistere, sinc dubio non rationi operam, sed obstinationi vos dare monstratis. Unde iterum habita compassione charitatem vestram admoneo, ut quoniam Deo sulTragante fidei nostrae integritas in causa trium capitulorum inviolata permansit, mentis tumore deposito, tanto citus ad matrem vestram, quæ filios suos exspectat et invitat, Ecclesiam redeatis, quanto vos ab ea quotidie pro vobis exspectari cognoscitis.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
