Latin
Book 6, Letter 52
Gregory the Great, Registri Epistolarum 52
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius a Pelagio de Turnis, et b Sereno de Massilia, episcopis Galliarum a paribus. Licet apud sacerdotes habentes Deo plac:tam charitatem religiosi viri nullius commendationis intligeant, quia tamen aptum se scribendi tempus inges. sit, fraternitati vestræ nostra miUere scripta curavimus, insinuantes latorem præsentium, Augustinun servum Dei, de cujus certi sumus studio, cum aliis servis Dei illuc nos pro utilitate animarum, auxihante Domino, direxisse. Quem necesse est ut sacerdota! i studio sanctitas vestra adjuvare et sua ei solatia praebere festinet. Cui eliam ut promptiores ad suffragandum possitis existere, causam vobis injunximus subtiliter indicare, scientes quod ea cognita, tota vos propter Deam devotione ad solatiandum, quia res exigit, comolodeLis. Candidum praeterea presbyterum communem filium, quem ad gubernationem patrimonioli Ecclesiæ nostræ transmisimus, charitati vesrræ in omnibus commendamus. c Data die x Kalend. Aug. inLlictione 14.