Latin
Book 2, Letter 52
Gregory the Great, Registri Epistolarum 52.2
Unproofread scanNot analysed yet
In conviviorum etenim defensionem vestra fraterniias Abrahæconvivium memorat, in quo, teste sacro eloquio, tres angelos suscepisse perbibctur (Genea. XVIII). Sed hoc exemplo neque nos beatitudinem vestram de convivio reprehendimus, si hanc susciperc angelos in hospitalitate cognoscimus. Rursum narrat Isaac satiatum benedictionem filio dedisse (Genes. XXVII,27). Quae utraque Veteris Testamenti, quia iia sunt gesta per historiam, ut tamen signarent aliquid per allegoriam, utinam valeamus sic res gestas legendo percurrere, ut possimus etiam gerendas providendo sentire. Ille quippe in tribus angelis unum salutans, Trinitatis subsistentias unius subStantiae esse declaravit. Iste vero satiatus benedixit filium, quia qui divinis epulis repletur, illius sensus in prophetiae virtutem tenditur. Divinae autem epulæ sacri eloquii verba sunt. Si igitur assidue legitis, si exeinplum ab exterioribus trahentes interna peneiratis, quasi dc agri venatione satiati, mentis venirem repletis, ut anteposito filio, suscepto videlicet populo, possitis ventura nuntiare. Sed jam in hoc saeculo caligat, qui de Deo aliquid prophetat, quia profecto dignum est ut hic jam per concupiscentiam minus videat, cujus sensus a per intelligentiam intus coruscat. Hæc ergo ad vosmetipsos trahite, etsi vos tales cognoscitis, nihil est quod b de nostra aestimatione dubitetis. Gaudere quoque beatitudinem vestram invenio, si voracis nomen cum rerum auctore sustineat. Quod ego breviter expono, quia si de vobis falsum dicitur, nomen hoc veraciter cum rerum auctore sustinetis. Si vero de vobis verum est, hoc de illo falsum fuisse quis dubitet? Absolvere vos non valet par nomen, quorum dispar est causa. Nam cum eo crucem eliam periturus latro suscepit; sed quem reatus proprius tenuit, par crucifixio non ab. solvit. Ego autem (Grat. dist. 44, cap. 6) quantis valeo precibus deposco, ut sanctissimam fraternitatem vestram auctori nostro non solum nomen, sed etiam causa conjungat. (Cf. Joan. Diac. I. III, t. 33.)