# Registri Epistolarum 52.3

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 2, Letter 52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/52.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/52.3

Convivia (t autem quae ex intentione impendendu; charitatis fiunt, recte sanctitas vestra in suis epistolis laudat. Sed tamen sciendum est quia tunc ex cbaritalc veracitcr prodeunt, cum in eis nulla absentium vita mordetur, nullus ex irrisione reprehenditur, et nec inanes in eis sæcularium negotiorum fabulae, sed verba sacrae lectionis audiuntur, cum nou plus quam necesse est servitur corpori, sed sola fjus infirmitas reficitur, ut ad usum exercendae virtutis habeatur. Hæc itaque si vos in vestris conviviis agitis, abstinentium fateor magistri estis.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
