# Registri Epistolarum 52.7

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 2, Letter 52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/52.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/52.7

Quod autem vos fatemini ecclesiasticos ordines ignorare non posse, ego quoque hoc de vobis per omnia scio, atque idcirco valde contristor, quia cum rerum ordinem scitis, in ine, quod pejus est, sciendo deliquistis. Postquam enim ad beatitudinem vestram et decessoris mei et mea in cau,a llonorati archidiaconi scripta directa sunt, tunc contempta utriusque sententia prœfatus Honoratus proprio gradu privatus est. Quod si quilibet ex quatuor patriarchis fecisset, I sine gravibsimo scandalo tanta contumacia transire nullo modo potuisset. Tamen postquam fraternitas vestra ad suum ordinem rediit, nec ego meæ, nec decessoris mei injuriæ memor sum. ( Vide lib. i, epist. i9 et 20, ac hujus lib. epit. 17, 19, 20.)

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
