Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 53
Gregory the Great, Registri Epistolarum 53
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Felici episcopo 8 Sipontino. Pervenit ad nos quod h Canusina ecclesia ita sit sacerdotii officio destituta, ut nec poenitentia ibidem decedentibus, nec baptisma præstari possit infantibus. Hujus igitur tam piæ rei tamque necessariae mole permoti. jubemus dilectioni tuae ut, hujus praeceptionis auctoritate Commonitus, memoratae ecclesiæ visitator accedas, et vel duos parochiales presbyteros debeas ordinare; quos tamen dignos ad tale officiunt veneratione vitæ et morum gravitate pervideris, et quibus in nullo obvient constituta ca nonicæ disciplinæ, ut sanctae condigna cautela provideatur eeclesiae.