Latin
Book 11, Letter 53
Gregory the Great, Registri Epistolarum 53-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Adriano notario. Pervenit ad nos (Grat. 26, q. 5, c. 8) quod quosdam B incantatores atque sortilegos fueris insecutus. Et omnino nobis sollicitudinem zclumque tuum gratum fuisse cognoscas; sed moleste tulimus quod te dubitare ne ab eis nobis contra experientiam tuam subripi potuisset didicimus, cum certus esse ac scire debueris hoc tibi apud nos ad commendationem magis proficere, non ad culpam ascribi. Et ideo stud i tui sit sollicite quaerere, et quoscunque hujusmodi inimicos Chri-ti inveneris, ita districta ultione corrigere, at et nos de ex pcrienlia tua melius debeamus habere judicium, et Deo nostro te, quod maxime atudendum est, valeas commendare b.