Latin
Book 6, Letter 53
Gregory the Great, Registri Epistolarum 53.2
Unproofread scanNot analysed yet
Candidum autem presbyterum, cornmuoem filium, et patrimoniolum Ecclesiae nostræ fraternitas vestra, quippe ut unanimis nobis, studeat habere commendatum, ut aliquid inde pauperurn alimoniis sanctitate vestra valeat adjuvante proiicere. Quia igitur patrimoniolum ipsum per annos plurimos prædecessor vester tenuit, et col! ectas apud se pensiones servavit, fraternitas vestra cujus sint res vei quibus erogentur consideret, a! que eas animae suae respectu supra scripto tilio nostro Candido presbytero nobiS restituat dirigendas. Nam valde est exsecrabile ut quod 8 a regibus gentium servatum est, ab episcopis dicatur ablatum.