Latin
Book 3, Letter 54
Gregory the Great, Registri Epistolarum 54
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Theotimo medico.' Fuerunt quidam veteres philosophorum qui in duo- Lus corporibus unam esse animam dicerent, a non allectu jungentes duos, sed unam in duos animae substantiam partientes. At contra nos esse in multis unam animam dicimus, non dividendo substantiam, sed corda jungendo. Nam de illis primis fidelibus scriptum est: Erat in ei: cor unum, et anima una (Actor, iv, T2). Quod ego sic in Actibus apostolorum lego, ut in me et domno Theotimo recoguoscam, quia sic unanimis mecum e>t, ut mihi et praeSens corpore, nunquam defuerit; et absens corpore, semper per spiritum præsens fiat. Ago autem omnipotenti Deo gratias, qui charitatis suæ gratia, mentis vestræ viscera infundit; et deprecor ut magis magisque in vobis dona sua augeat, et hic bona uobis præsentia, et in futuro soeculo gaudia æterna concedat. Filium meum Sabinianum diaconum venientem charitati vestrae commendo, petens ut eo amore quo me diligitis etiam nostros ametis c.