# Registri Epistolarum 54-2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 6, Letter 54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/54-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/54-2

Gregorius a Desiderio b Viennensi, c et Syagrio d Augustodunensi, episcopis Galliæ a paribus. De fraternitatis vestræ sincera charitate bene confidimus quod atnore beati Petri apostolorum principis hominibus nostris vestra devote solatia commodetis, præsertim dum causae qualitas ex'gat ubi etiam sponte cucurrere, et laborare magis videtis. indicamus iLaqne sanctitati vestræ, nos Attgustinum servum Dci, præsentium portitorem, cujus ze!us et studium-bene nobis est cognitum, cum aliis servis Dei pro animarum illuc causa, disponente Domino, dircxisse; cujus relatione quid sibi injunctum sit, subtiliter agnoscens, fraternitas vestra ei mOllis omnibus iri quibus causa poposcerit impendat solatia, ut boni operis adjutores, sieut decet et convenit, possitis existere. Ita ergo fiaternitas vestra in hac re se devotam studeat demonstrare, ut bona quae de vobis opinione narrante didicimus, vera esse opere omprobemus. Dilectissimum vero communem filium Candidum presbyterum, cui patrimoniolum Ecclesiæ nostræ commisimus in illis partibus constitutum, vobis per omnia commendamus.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
