Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Ad Petru" Episcopum Terracinensem
Gregory the Great, Registri Epistolarum 55
Unproofread scanNot analysed yet
Concessum prius Judæis locum restituat. A Christiana religione discordes benigne alliciendi. Gregorius Petro episcopo a Terracinensi. Joseph (lvo part. I, Judæus cap. 285), præsentium lator, Judæus nobis insinuavit quod de loco quodam in quo ad celebrandas festivitates suas b Judæ in Terracinensi castro consistentes convenire consueverant, tua eos fraternitas expulerit, et in alium. locnm pro colendis similiter festivitatibus quoque suis, te noscente et consentiente migraverint, et nunc de eodem loco expulsos se denuo cunqucruntur. Sed si ila eSI, volumus tna fraternitas ab querela suspendat, hujusmodi se et ad lucum quem, sicut prædiximus, cum tua conscientia, quo congregentur ibidem adepti sunt, eos, sicut mos fuit, liceat convenire. Eos enim qui a religione Christiana discordant, mansuetudine. benignitate, admonendo, suadendo, ad unitatem fidei necesse est congregare, ne quos dulcedo praedicationis et praeventus futuri judicis terror ad credendum invitare poterat, minis et terroribus repellantur. Oportet ergo ut ad audiendum de vobis verbum Deibenigne conveniant, quam austeritatem quae supra modum extenditur expavescant.