Latin
Book 5, Letter 55
Gregory the Great, Registri Epistolarum 55.1
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius a Childeberto regi Francorum. Laetos nos excellentiae vestrae vehementer fecit epistola, quae pia vos affectione de honore et reverentia sacerdotali testatur esse sollicitos. Hinc etenim cunctis ostenditis fidcles Dei vos esse cultores, dum sacerdotes ipsius grata ac debita veneratione diligitis, et Christiana devotione quidquid ad eorum augmentum pertinet agere festinatis. Unde et gratanter ea quae scripsistis accepimus, et qu:e voluistis animo libenti concessimus; atque ideo fratri nostro Virgilio, Arelatensis civitatis episcopo, vices nostras juxta antiquum morem et Excellentiae vestrae desiderium Deo favente commisimus, cui etiam et pallii usum, sicut prisca habuit consuetudo, concessimus.