# Registri Epistolarum 55.4

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 5, Letter 55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/55.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/55.4

Simul autem et illud valde exsecrandum nobis est nuntiatum, quod sacri ordines per simoniacam hæresim, id est acceptu praemio, conferuntur. Et quia pestiferum nimis est, et sanctæ Ecclesiæ universali contrarium, in sacrum quempiam ordinem non mecitis, sed pretio collocari, hortamur ut tam detestabile facinus de regno suo excellentia vestra prohiberi præcipiat. Nam ipse se ad voc officium ostendit prorsus indignum, qui donum Dei pecunia mercari non netuit, et commodis pracsumit appetere quod habere per gratiam non meretur. Haec igitur, præcellentissime fili, idcirco admoneo, quia animam vestram salvari desidero. Quae etiam dudum e scriberem, si voluntatem meam innumerae occupationes minime praepedissent. At postquan) se congruum rescribendi tempus ingessit, quod facere me oportuit non omisi. Salutantes itaque excellentiam vestram, paternae charitatis affectu petimus ut cuncta quae suprascriplo fratri et coepiscopo nostro heri servarique mandavimus favoris vestri præsidio compleantur, ne cuusquam ea aliquo modo elatione aut superbia convelli permittatis. f Sed sicut a praedecessore sub gloriosi patris vestri regno servata sunt, ita quoque auxilio vestro sollicita et modo devotione serventur. Oportet ergo ut boc nobis vicarie rependatur, et sicut nos vestram implere non distulimus voluntatem, ita et vos propter Deum et beatum Petrum apostolorum principem 787nostra faciatis in omnibus scrvari statuta, quatenus excellentiae vestrae laudabilis et Deo placita se circumquaque tendat opinio. I Data die 12 mensis Augusti, indict. 13.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
