Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 56
Gregory the Great, Registri Epistolarum 56
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Petro subdiacono. Festivitatibus sanctorum desiderabiliter insistentes, præsentis praeceptionis nostrae paginam ad experientiam tuam necesse duximus dirigendam, indicantes ei oratorium beatae Mariæ, quod nuper in cella tratrum aedificatum est, ubi Marinianus abbas praeesse dignoscitor, Augusto mense disposuisse nos, adjuvante Domino, summopere dedicari, quatcnus coRph nostra, operante Domino, debeant consummari. Sed quia cellae ipsius tenuitas exigit, debere nos in ipsa diei festivitate concurrere; propterea volumus ut ad celebrandam dedicationem dare debeas ad erogandum pauperibus, in auro solidos decem, vini amphoras triginta, a agnos ducentos, olei orcas duas, berbices. duodecim, gallinas centum, quæ tuis possint rationibus postmodum imputari. Statim ergo fieri hæc nulla morae interjectione constitue, ut vuta nostra, Deo auctore, celerem sortiantur effectum.