Latin
Book 5, Letter 56
Gregory the Great, Registri Epistolarum 56-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius a Mariniano episcopo Ravennae. Apostolicae sedis benevolentia et antiquae consuetudinis ordine provocati, fraternitati tuæ, quam ill Ravennati Ecclesia gubernationis suscepisse constat officium, pallii usum prævidimus concedendum. Quo nou aliter te uti memineris, nisi in propria tuae civitatis dimissis jam filiis Ecclesia, procedens c a salutatorio ad sacra missarum solemnia celebranda; peractis vero missis, idem in salutatorio rursum curabie deponere. Extra Ecclesiam vero non amplius illo Mbi, nisi quater in anno, in litaniis quas ad decessorem tuum Joannem expressimus, uti permittimus, hoc nihilominus admoneo'es, ut sicut a nobis hujus. modi decoris usum ad sacerdotalis officii honorem largiente Domino percepisti, ita etiam morum atque actuum probitate ad Christi gloriam susceptum adornare contendas officium. Sic etenim alterno eris invicem decore conspicuus, si ad hujusmodi corporis habitum mentis quoque tuæ bona concordent. Omnia etiam privilegia, quæ ture pridem concessa esse constat Ecclesisæ, nostra auctoritate firmamus, et illibata decernimus permanere.