Latin
Book 3, Letter 56
Gregory the Great, Registri Epistolarum 56.4
Unproofread scanNot analysed yet
Conquesti praeterea estis quod quidam de sacerdotali ordine Ravennatis civitatis, peccatis imminentibus, gravibus sint criminibus involuti. Quorum causam vel illic te discutere volumus, vel huc eos, 1 si tamen probationum difficultas pro locorum longinquitate non impedit, ad hæc ipsa discutienda transmittere. Qu >d si vel ad tuum judicium vel ad nos, majorum fulti patiocinio, quod non credimus, venire despexerint, et in objectis sibi capitulis contumaciter m respondere nequiverint, volumus ut eis post secundam et tertiam admonitionem tuam, ministerinm sacri interdicas officii; atque nobis de contumacia eorum scriptorum tuorum tenore renunlies, ut deliberemus quemadmodum actus eorum debeas subtiliter perscrutari, atque secundum definitiones canonicas emendare. Cognoscat igitur fraternitas tua de causa hac nos plenissime absolutos, ex eo quod vobis causas ipsas commisimus subtiliter perquirendas, atque omnia peccata eorum si inulte venerint, omne pondus discussionis hujus in luae animæ redundare periculum; sciens nuliam dilectionem vestrain excusationem apud futurum judicem habituram, si non excessus cleri tui cum summa canonici rigoris severitate correxeris, et hos quibus hæc fuerint approbata, sacros ulterius ordines temerare permiseris.