Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Maurilioni exrpœfecto opem ferat
Gregory the Great, Registri Epistolarum 58
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Joanni episcopo Ravennat: . Si professionem ordinis nostri et locum cujus ministerium gerimus attendamus, oportet nos afflictis, in quantum possumus, comitante justitia subvenire. Quoniam ergo gloriosum virum Maurilionem a espraefecto b in septis ecclesiasticis insontem residere cognovimus, vestra ei fraternitas, in quantum possibilitas subest, opem ferre festinet. Non quia, quod absit, de viri excellentissimi domni Georgii præfecti justitia dubitamus, aut in aliquo putamus eum rationis tramitem declinare, virum quem in bujus tantae dignitatis administratione, c in bonis omnibus habemus expertum; sed quo et gloriosus vir Maurilio expraefecto rationes suas absque suspicione oppressionis exponat, et praedictus excellentissimus vir domnus Georgius præfectus rationes sine laceratione suae Opinionis exsequatur.