Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 58
Gregory the Great, Registri Epistolarum 58-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius a Arsicino duci, clero, ordini et plebi b Ariminensis civitatis. Dilectionis vestrae quam sit in exspectatione pontificis prona devotio, directae relationis textus insinuat. Sed quia ordinatorem vehementer in bis oportet esse sollicilunl, nostræ in hoc utique cura dcJiberationis invigilat. Ideoque charitatem vestram scripns praesentibus admonemus, ut nullus se debeat pro Ocleatini ad nos fatigare persona; sed si in eadem civitate qui ad hoc sit utilis invenitur, ita ut a nobis reprehendi non possit, vestra concurrat electio. Si vero ad hoc dignus inventus uon ruerit, nos in quo pariter debeatis præbere coensum, præsentium dilimus portitori. Vos autem unanimes orate fideliter, ut quicunque fuerit ordinandus, et vobis utilis possit existere, et dignum Deo nostro sacerdotale exhibere servitium.