# Registri Epistolarum 582

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 6, Pallii usum roneedit, et anti jua firmat privilegia. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/582
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/582

Gregorius b Joanni episcopo Syracusano. Apostolicae sedis benevolentia et antiquæ consuetudinis ordine provocati, fraternitati tuæ, quam in Syracusana Ecclesia gubernationis officium const It suscepisse, pallii usum praevidimus concedelldum, illis videlicet temporibus e atque eo ordine quibus decessorem quoque tuum usum esse non ambigis: hoc nihilominus admonen!es, ut sicut a nobis hujus decoris usum ad sacerdotalis officii honorem accepisse te gaudes, ita etiam morum atque actuum probitate, ad gloriam in Christo nostram, susceptum adornare contendas officium. Sic enim alterno erie invicem decore conspicuus, si ad hujus corporis habitum a mentis quoque tuæ bona concordent. Omnia enim privilegia quae tuae pridem concessa esse constat Ecclesiæ, nostra auctoritate firmamus, et illibata decernimus permanere. (Vide sup. l. v, ep. 17.)

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
