# Registri Epistolarum 59.1

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 6, Letter 59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/59.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/59.1

Gregorius. Brunichildæ reginæ Francorum. Elcellculiæ vestrae Christianitas ita nobis veraciter olim innotuit, ut de bonitate ejus nullatenus dubitemus; sed magis certum modis omnibus teneamus, quia in causa fidei devote et studiose concurrat, et religiosæ sinceritatis suæ solatia copiossissime subministret. Ex qua re bene coufhlentes, paterna charitate salutantes indicamus ad nos pervenisse Anglorum gentem, Deo annuente, velle fieri Christianam; sed Sacerdotcs, qui in vicino suut, pastoralem erga cos soillicitudinem nun habere. Quorum ne animæ in æteana damnatione valeant deperire, curæ nobis fuit præsentium portitorem Augustinum servum Dei, cujus zelus et studium bene nobis est cognitum, cum allis servis Dei illue dirigere, ut per eos potuissemus ipsorum voluntates addiscer, et de eorum conversione, vobis quoque annitentibus, in quantum est possibile, cogitare. Quibus etiam injunx imus ut ad agenda hæc e vicino secum debeant presbyteros ducere. Excellentia ergo vestra, quæ prona in bonis consuevit esse operibus, tam pro nostra petitione, quam etiam divini timoris consideratione, eum dignetur in omnibus habere commendatum, atque ei tuitionis suæ gratiam vehementer impendat, et labori ejus patrocinii sui ferat auxilium; et ut plenissime possit habere mercedem, ad supra scriptam Anglo- rum gentem sua tuitione securum ire provideat, quatenus Deus noster qui in hoc sæculo vos bonis sibi placitis decoravit, hic et in æterna requie cum suis vos sanctis faciat gratulari.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
