# Registri Epistolarum 6.2-2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 5, Letter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/6.2-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/6.2-2

Præterea ex monasterio ancillarum Dei, quod est sancti Martini, Martiam sanctimontalem feminam in monasterium aliud injuste audio fuisse migratam; et Victoria, quae locum illius sequebatur, sicut audio, res monasterii dispersit, ut ad prioratus locum pertingere et ipsa post abbatissam interim inveniri debuisset. Quam rem fraternitas tua sub omni studeat celeritate corrigere;! cujus enim jam culpae sis intelligis, ut ego tam longe positus quae in civitate tua aguntur agnoscam, et tot curis occupatus qn:e fieri debeant disponam. Prædictam itaquc Martiam in monaSterium suum ct loculI) suum volumus revocari. Victoriam vero Fantino defensori nostro tradi, quatenus ipse eam discutiens, cui quid de rebus monasterii dedit inveniat. Quam discussam in monasterium aliud dari volumus. nobisque per antinum defensorem subtiliter renuuLiari, ut scia. mus quid de ea debcat sententia certiori constitui. Multa autem mata in eodem monasterio per Anastasium medicum audio contigisse. s Qui si quando in monasterium virginum scu ipsum seu aHud fuerit ingressus, fraternitatem tuam culpa respiciat, quæ gregena commissum tenet, et custodire dissimulat. (Cr. JOan. Diac. I. II, n. 42.)

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
