Latin
Book 6, Letter 6
Gregory the Great, Registri Epistolarum 6.2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quia igitur sinceritatem fidei et mente servatis et opere, beati Petri aposto'orum principis amor qui ici vobis est evidenter ostendit cujus res, Christianæ religionis intuitu, sub vestri culminis potestate bene hactenus gubernatæ et conservatae sunt. Sed quoniam d Dynamius patricius, qui ex nostra commendauonc rebus ipsis sollicitudinem impendebat, eas modo gubernare, ut cognovimus, non potest, ne patrimoniolum ibidem constitutum, faciente negligentia, deperiret, idcirco præsentium portitorem dilectissimum filium nostrum Candidnm presbyterum ad id gubernandum transmisimus, quem excellentiæ ves ræ, præmisso paterna charitate salutationis alloquio, in omnibus commendamus, petentes ut si aliquod illic fortasse praejudicium factum est, aut res ejusdem patrimonioli ab aliquo detinentur, potestatis vestrae justitia corrigatur, et juri pristino quæ ahla'a sunt reformentur, quatenus sicut fides vestra, ita aequitas omnibus, quod est valde gloriosum atque laudabile, gentibus enitescat. Claves praeterea sancti Petri, in quibus de vinculis catenarum ejus inclusum est, excellntiæ vestræ direlimus, quæ, collo vestro suspensæ, a malis vos omnibus tueantur.