Latin
Book 6, Letter 60
Gregory the Great, Registri Epistolarum 60.1
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Eulogio episcopo Alexandrino. Mater et custos bonorum omnium charitas, quae multorutn corda uniendo constringit, absentem non æslianat eum quem oculis mentis habet præsentem. In hujus ergo radice cum, frater charissime, teneamur, nihil sibi in nobis corporalis absentia nihil poterit regionum vindicare longinquitas; quippe quia scilicet longe a nobis non sumus qui unum sumus. Hanc autcm esse nobis cum cacteris fratribus communem semper optamus. Est tamen aliquid quod nos erga Alexandrinam Ecclesiam quadam peculiaritate constringit, ct in (jus amore proniores existere speciali quodammodo lege compellit. Nam sicut omnibus liquet quod heatus evangelista a Marcus a sancto Petro apostolo magistro suo A lexandriam sit transmissus, sic hujus nos magistri et discipuli unitate constringimur, ut et ego sedi discipuli præsidere vide:,r propter magistrum, et vos sedi magistri propter discipulum.