Latin
60.2.1 to 60.2.16
Gregory the Great, Registri Epistolarum 60.2.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Et quidem ab antiqua Patrum institutione didicimus (Grat. de Cons. dist. 4, c. 44) ut quilibet apud hæresim in Trinitatis nomine baptizantur, cum ad sahclam Ecclesiam redeunt, aut unctione chrismatis, aut impositione manus, aut soh professione fidei ad sinum matris Ecclesiæ revocentur. Unde d Arianos per impositionem manus Occidens, per unctionem vero sancti cbrismatis ad ingressum sanctæ Ecclesiae catholicæ Oriens reformat. 8 Monophysitas veroet alius ex sola vera confessione recipit, quia sanctum baptisma, quod sunt apud hæreticos consecuti, tunc in eis vires emundationis recip t, cum vel illi per impositionem manus Spiritum sanctum acceperint, vel isti propter professionem verae fidei sanctæ' et universalis Ecclesiæ visceribus fuerint uniti. Ili vero hæretici qui in Trinitatis nomine minime baptizantur (Grat. ibid, c. 84), sicut suut i Bonosiaci et Cataphrygae, quia et illi Christum Dominum non credunt, et isti sanctum Spiritum perverso sensu esse quemdam pravum hominem Monlanum credunt, quorum similes multi sunt alii, cunt ad sanclaln Ecclesiam veniunt, baptizantur, qui. baptisma non fuit quod in errore positi in sanctæ Trinitatis nomine inime perceperint. b Nee potest hoc ipsum iteratum dici baptisma, qnod, sicut dictum est, in Trinitatis noritne non erat datum. Nestoriani vero quia in sanctae Trinitatis nomine baptizantur, sed eos Judaicæ perfidiæ similes, Incarnationem unigeniti non credentes, suæ hæreseos error obscurat, ad sanctam Ecclesiain catholicam vcnientes de -verae fidei firmitate et confessione docendi sunt, ut unum eumdemque Dei et hnminis Filium, Deum Dominum nostrum Jesum Christum credant, ipsum existentem in divinitate ante sæcula, et ipsum factum hominem in fine saeculorum, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Verbum vero carnem dicimus factum, non amittendo quod erat, sed suscipiendo quod non erat. Incarnationis enim suae mysterio unigenitus Patris nostra auxit, sua non minuit.