Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 61
Gregory the Great, Registri Epistolarum 61
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Gennadio patricio et a exarcho Africae. Dei præ oculis vos indesinenter habere timorem, ac sectari justitiam submissa hostium colla testantur; sed ut gloriam vestram in eadem prosperitate gratia Christi custodiat, quæcunque perporam committi cognoscitis, celeri, sicut consuevistis, prohibitione compescite, ut armis justitiae præmuniti, hostiles impetus fidei virtute. quod est tulius culmen virtutis, superetis. Marinianus siquidem c Turritanæ civitatis trater et coepiscopus noster nobis lacrymabiliter indicavit civitatis suæ pauperes omnino velari, et a commodalibus afHigi dispendiis. Insuper et e religiosos ecclesiae suae homines gravem ab hominibus Theodori i magistri militum sustinere molestiam, ac pati corporales injurias; et quod ad hoc usque prorumpitur, ut e in carcerem, quod dici nefas est, retrudantur, se quidem etiam in causis ad Ecclesiam suam pertinentibus a praefato glorioso viro graviter impediri. b Quae quam sint, si tamen vera sint, reipublicæ disciplinae contraria, vos scitis. Et quia haec omnia vestram excellentiam convenit emendare, salutans eminentiam vestram exposco, ut ea ulterius Geri non sinatis, sed ex opere i illi jubete diligere, tit ab Ecclesiæ se læsione removeat et nullus eorum in angariis seu commodis ultra quam sinit ratio prægravetur, aut si qaae causae ruerint, non potentatus metu, sed legali ordine finiantur, Ita igitur quæso, aspirante vobis Domino, hæc omnia præceptionis vestrae interminatione corrigite, ut si non rectitud nis contemplatione, saltem formidine vestrae jussionis a talibus se gloriosus Theodorus, vel homines ejus abstineant, quatenus quod ad landem vestram proli. ciat et mercedem in partibus vobis commissis possit florere cum libertate justitia.