Latin
Book 11, Letter 61
Gregory the Great, Registri Epistolarum 61.1
Unproofread scanNot analysed yet
luter tot cnras et sollicitudines, quas pro subjectarum vobis gentium regimine sustinetis, existere vos in causa Dei laborantibus adjutores, eximiæ laudis et magoae mercedis est. Et quia tales vos bonis praecedentibus ostendistis, ut præsumere de vobis meliora possimus, petere quæ pro mercede vestra sunt libentissime provocamur. Quidam igitur qui cum reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Augustino ad Anglorum gentem perrexerant, revertentes, quanta eumdem fratrem nostrum excellentia vestra in praesentia positum charitate refecerit, quantisque suffragiis proficiscentem adjuverit, narraverunt. b Sed quia illorum Deo nostro opera grata sunt semper qui a bonis quae coeperint non recedunt paterno affectu salutantes, petimus ut monachos praesentium portitores, quos ad praedictum fratrem nostrum una cum dilectissimis filiis nostris Laurentio presbytero et Mellito abbate transmisimus, habeatis peculiariter commendatos. Et quidquid illi ante exhibuistis, his quoque ad laudis vestrae cumulum uberius impendatis, quatenus dum vobis providentibus coeptum sine mora iter expleverint, bonorum vestrorum omnipotens Deus recompensator existat, atque vobis et in prosperis custos, et in adversitatibus sit adjutor.