Latin
Book 3, Letter 62
Gregory the Great, Registri Epistolarum 62
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Eutychio episcopo a Tyndaritano. Scripta fraternitatis tuæ, Benenato Ecclesiæ tuæ clerico deferente, suscepi; gratiasque omnipotenti Deo retuli, quod in causis animae et iis quæad Deum pertinent, te occupatum esse cognovimus. Scripsisti siquidem nobis quosdam idolorum cultores, atque Angelliorum dogmatis in iis in quibus cODStitutus es partibus inveniri, de quibus plures asseruisti esse conversos, aliquos autem potentum nomine atque locorum se qualitate defendere. Auxiliantes igitur bouis tuæ charitatis operibus, viro glorioso pra'ton Siciliæ nostra scripta transmisimus, quatenus, juvante Domino, qua potest tibi virtute concurrat, ut quod laudabiliter cœptum est, valeat salubriter. dimpleri. Oportet ergo fraternitatem tuam, maximam in hoc sollicitudinem gerere. Vere enim episcopalem vitan sequens, si per zelum liuguamque tuam bos qui a fidei veritate dissentiunt in Ecclesiae unitatem reduxeris