# Registri Epistolarum 62-2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 11, Letter 62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/62-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/62-2

Gregorius Brunichildae reginae Francorum. Gratias omnipotenti Deo referimus qui, inter cætera pietatis suae dona quae excellentiae vestræ largitus est, ita vos amore Christianæ religionis implevit, ut quidquid ad animarum lucrum, quidquid ad propagationem fidei pertinere cognoscitis, devota mente et pio operari studio non cessetis. Quanto autem favore quantaque opitulatione excellentia vestra reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum proficiscentem ad Anglorum gentem adjuverit, nec ante silentio fama conticuit, et postea quidam ab eo ad nos monachi redeuntes subtiliter retulerunt. Et quidem hæc de Christianitate vestra mirentur alii, quibus adhuc beneficiave tra minus sunt cognita; nam nobis, quibus experimentis jam nota sunt, non mirandum est, sed gaudendum, quia per boc quod aliis impenditis, vos juvatis. Qualia igitur, quantaque in conversione suprascriptae gentis Redemptor noster fuerit miracula operatus, excellentia vestrae jam notum est. Ex qua re magnam vos oportet habere Lætitiam, quia majorem sibi partem hac in re praestUorum vestrorum solatia vindicant, cujus post Deum auxiliis verbum illic praedicationis innotuit. Nam qui alterius bonum adjuvat, suum facit. Sed ut mercedis vestræ magis magisque sit fructus uberior, petimus ut monachis a praesentium portitoribus, quos cum dilectissimis liliis nostris Laurentio presbytero, et Mellito abbate ad praedictum reverendissimum frairem et coepiscopum nostrum, pro eo quod illos qui secum sunt sufficere sibi dicit nou posse, transmisimus, patrocinii vestri suffragia benignius ministretis, atqve ila eis in omnibus adesse dignemini, quatenus dum bonis excellentiae vestræ initiis meliora suecesserint, et nullas illic moras vel difficultates invenerint, tanto erga vos ac dulcissimos nobis nepotes vestros Dei nostri misericordiam provocetis, quanto pro ejus vos amore in hujusmodi causis misericorditer exhibetis It.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
