Latin
Book 11, Letter 63
Gregory the Great, Registri Epistolarum 63-3
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Brunichildæ reginae Francorum. Quanta in vobis bona divino munere sint collata, quantaque vos supernæ gratiæ pietas impleverit, inter caetera vestrorum testimonia meritoram, iliud etam cunctis patenter insinuat, quia et effera corda gentilium providi gubernatis arte consilii, ct regiam, quod majoris adhuc laudis est, ornalls sapientia potestatem. Et quoniam sicut multis in utroque gentibus eminetis, ita quoque eas fidei sinceritate praecellitis, magnam de vobis in emendandis illicitis fiduciam capimus. Nam qualiter adhortationem noatram excellentia vestra amplexa sil, quantaque eamdem devotione gestiat adimplere, scriptorum vestrorum emissa dudum pagina testis est. Sed quia ipse bonarum mentium esse consuevit adjutor, qui etiam earum largitor est, confidimus quod lanto propitius causas vestras sua pietate disponat, quanto ipse de sua vos videt esse causa sollicitas. Facile quod Dei cst, et Deus faciet quod vestrum est. Itaque synodum congregari praecipite, et peccatum simoniacae hæresis de regno vestro inter alia, sicut antea scripsimus, definitione concilii studiosius prohibete. Sacrificium Deo, devicto interiori hoste, offerte, ut exteriores adversarios, ipso adjuvante, vincatis; et quale vos contra inimicos ipsius studium gesseritis, talem illum in vestro juvamine Sentiatis. Mihi autem credite, quia, sicut jam experimento multoruin didicimus, in damno expenditur quidquid cum peccato congr. gatur. Si vultis igitur nihil injuste penlere, summopere studete de inju titia nihil haberc. In terrenis etenim rebus semper causa damni est origo peccati. Vos itaque si eminere ad- Ycrsanlibus gentibus vultis, si cis, auctore Deo, victrices existere festinatis, ejusdem omnipotentis Dei cum tremore praecepta suscipite, ut ipse pro vobis contra adversarios vestros pugnare dignetur, qui per sacrum eloquium pollicitus est, |dicens: Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis (Exod. XIV, i4) b.