# Registri Epistolarum 632

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 6, Hortatur Augustini socios ut cœptum in Angliam per-agant iter. Augustino quem i…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/632
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/632

Gregorius servus servorum Dei, servis Domini noatri Jesu Christi. Quia melius fuerat bona nOD incipere quam ab Lis quae cœpta sunt cogitatione retrorsum redire, summo studio, dilectissimi Filii, oportet ut opus bonum quod auxiliante DoMino cœpistis impleatis. nec ergo vos labor itineris, nee maledicorum hominum linguæ deterreant; sed omni instantia omnique fervore quae inchoastis Deo auctore peragite, scientes quod laburem magnum æternæ retributionis gloria sequhur. Remeanti autem Augusuno praeposito veslro, quem et abbatem vobis constituimus, in omnibus humiliter obedite. Scieutes hoc vestris animabus per omnia profuturum, quidquid in vos fuerit in ejus admonitione completum. Omnipotens Deus sua vos gratia protegat, et vestri laboris fructum in æterna me patria videre cOncedat. Quatenus et si vobiscum laborare nequeo, simul in gaudio retributionis iovcuiar, quia laborare scilicet volo. Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi Filii. Data die decima Kalendarum Augustarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto, anno decimo quarto, post consulatum ejusdem domini nostri anno decimo lertlo, indictione 14.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
