# Registri Epistolarum 64-2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 3, Letter 64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/64-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/64-2

' Gregorius Chrysanthe episcopo Spoletano Ante hoc biennium fraternitati tuæ a Mevaniensis Ecclesiae visitationis deputaveramus officium, in quo mare scrinii nostri nihil vos da provectionibus facere vołuimus clericorum. Nuncvero venientes huc præsentium portitores prædictæ Ecclesiae clerici, dixerunt sacerdotem se neque in eadem Ecclesia, neque in ejus parochiis habere. c Hortamur igitur fтaternitatem inam ut si quidem talem potuerit reperire personam qaae digna ad episcopalis officii apicem valeat promoveri, huc eam cun solemnitate decreti vestrarumque testimonio litterarum celerius dirigatis. Sin vero hoc nunc inveniri noa potest, f um omni studio ac vivacitate personas exquirite, quæ iłlic in presbyterii ordine valeant consecrari. Quarum vitam actusque subtili prius inquisitione discutite, ut in nullo eis vel sacri canones, vel ecclesiasticæ regułæ va!eant obviare, nt hac provisione populus illic degens communionem, qua se privatos ob sacerdotum necessitatem flebiliter conqueruntur, recepisse se gaudeant, et in ecclesiis illis sacra missarum solelnnia deesse non debeant. Sed et pro consignandis infantibus fraternitas tua illuc curet accedere, ut nihil sit quod pastoralis sollicitudinis neglecta vos cara remordeat.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
