# Registri Epistolarum 64

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/64

Gregorius Januario archicpiscopo Caralis Sardiniæ. Pastoralis regiminis necessitate compellimur ut orphanorum viduarumque causis solertius quam curis cæteris insistamus. a Insinuatum vero nobis est Catellam religiosam feminam. habentem filium hic in sancta Romana Ecclesia, cui Deo auctore praesidenius, militantem, quorumdam immissionibus vel inquietudinibus molestari. De ea re fraternitatem festram scriptis præsentibus necesse duximus adhorlandam, ut eidem praedictae feminae tuitionem ferre salva justitia non declinet, sciens quod de hujusmodi rebus et sibi Dominum faciat debitorem, et nostram circa se charitatem magis astringat. Causas enim prædictæ feminae sive sint, sive fuerint, vestro volutus judicio lermioari, ut ruralis illi inquietudo submoveri debeat, ei tamen a judicii justitia Dullalenus excusetur. Oro autem Dominutn qui viam vestram cursu ad se prospero dirigat, et ad regnum ventura, gloriae propitiatus ipse perducat.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
