# Registri Epistolarum 65.1

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 11, Letter 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/65.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/65.1

a Gregorius Augustino episcopo Anglorum. Cum certum sit pro omnipotente Deo laborantibus ineffabilia aeterni regni premia reservari, nobis tamen eis necesse est honorum beneficia tribuere, ut in spiritalis operis studio ex remuneratione valeam multiplicius insudare. Et quia nova Anglorum Ecclesia ad omnipotentis Dei gr. tiam e< dem Domino largiente et te laborante perducta est, usum cibi pal- Iii in ea ad sola missarum solemnia agenda concedimus, ita ut per loca singula duodecim episcopos ordiues, qui tuao ditioni sulljaceant; quatenusc Londoniensis civitatis epicopus semper in posterum a synodo propria debeat consecrari, atque honoris pallium ab hac sancta et apostolica, cui auctore Deo deservio, sede percipiat. a Ad Eboracam vero civitatem te volumus episcopu mittere quem ipse judicaveris ordinandum; ita ut si eadem civitas cum finitimis locis verbum Dei receperii, ipse quoque. duodecim episcopos ordinet, ut metropolitani honore perfruatur, quia ei quoque, si vita comes fuerit, pallium tribuere Domino favente disponimus, quem tamen tuæ fraternitatis volumus dispositioni subjacere. Post obituro vero tuum ita episcopis quos ordinaverit praesit, ut Londoniensis episcopi nullo modo ditioni subjaceat. Sit vero in'er Londoniæ et Eborac;r civitatis episcopos in posteruin honoris ista distinctio, ut ipse prior habeatur qui prius fuerit ordinatus. Communi autem consilio, et concortli actione quæcunque erunt pro Christi zelo agendi disponant, unanimlter recta sent ant, et ea quae senserint non sihirnet disrrepando perficiant.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
