# Registri Epistolarum 65

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 6, Letter 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/65

Gregorius Mauricio a Augusto. Inter armorum curas ct iunumeras sollicitudines quas illdefesso studio pro Christianæ reipublicæ regimine sustinetis, magna mihi cum universo mundo lætitiæ causa est quod pietas vesLra custodiæ fidei, qua dominorum fulget imperium, praecipua sollicitudine semper invigilat. Unde omnino confido quia sicut vos Dci causas religiosæ mentis amore tuemini, ita Deus vestras majestatis suae gratia tuetur et adjuvat. Qualiter autem pietatis vestrae serenitas contra Dona tislarom flagitiosissimam pravitatem consideratione justitiae et sincerissimae religionis zelo commota sit, directarum lucidissime tenor insinuat jussionum. Sed venientes viri reverendissimi ex Africana provincia episcopi asserunt ita esse incauta dissimulatione postpositas, ut nec Dei illie judicium haberetur in metu, nec principales hactenus jussiones sortirentur effectum: boc etiam subjungentes, quod in præfata provincia, Donatistarum præmiis,prævalentibus, fides catholica publice venundetur. At contra glorio us Yir Gennadius de uno corum mihi similia questus est qui talia querebantur. Cui etiam duo cæteri in re cadent testimonium ferebant. Sed quia in causa ipsa sæcularis judicis inlercrat, eosdem episcopos ad pietatis vestræ existimavi esse vestigia dirigendos, ut per semetipsos serenissimis auribus suggerant quæ se fatentur pau fide catholica pertulisse. Ea propter obsecro ut dominorum Christianitas pro salute animae et vita piissimæ sobolis, sua cos quos talos e se cognoscit districta ulcisci jussione præcipiat, et ruinam pereuntium ereptionis manu suspendat, atque insanis mentibus correptionis medicinam adhibeat, et errorum ab cis morsus ex pellat; quatenus dum piae provisionis vestræ remedio pestiferæ pravitatis fueriL caligo depulsa, ct vera illic fides radios suæ serenitatis asperserit, cœlestis vos ante Redemptoris nostri oculos triumphus exspectct, quia quos exterius ab hoste defenditis, elian. interis a diabolicæ fraudis veneno, quod est gluriosius, lIberatis.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
