Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 66
Gregory the Great, Registri Epistolarum 66
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Felici episcopo Messanensi. u Consuetudines quæ Ecclesiis gravamen UOiCUntur inducere nostra nos decet consideratione rCluiltere, ne illuc aliqua cogantur inferre, unde sibi inforenda debent potius exspectare. Clericorum sicluideu, vel aliarum consuetudinem! e oportet illibatam servare, eisque annis singulis quæ sunt consueta transmittere. Nobis autem de cætero, ne quid transmitiere debeas, inhihernus. Et quoniam non delectamur xeniis, b Palmatianas, quas tua direxit fraternitas, cum gratiarum actione suscepimus; sed eas, ne qnod exinde potuisses sentire dispendium, digno fecimus pretio venundari, et id fraternitati tuæ transmisimus singillatim. Sed quia charitatem tuam ad nos venire velle cognovimus, SCI ipLis præsentibus admonemus ut ad veniendum non debeas laborem assumere; sed ora pro nobis, ut quanto nos itineris intervalla dissociant, tanto animis nostris adinviccm Christo adjuvante simus in charitate conjuncti, quatenus nos alterna obsecratione juvantes, susceptum officium venturo integrum judici resignemus. (Cf. Joan. Diac. I. tu, c. 24.)