# Registri Epistolarum 67-2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 11, Letter 67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/67-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/67-2

* Gregorius Virgilio episcopo Arclatensi. Quantus sit affectus venientibus spon:e fratribus impendendus, ex eo quod plerumque solent char-itatis causa invitari, cognoscitur. Et ideo si communem fratrem Augustinum episcopuin ad vos venire contigerit, ita illum dilectio vestra, sicut decet, affectuose dulciterque suscipial, ut et ipsum consolationis suæ bono refoveat, et alios qualiter fraterna ch aritas colenda sit doceat. Et quoniam sæpius evenit ut hi qui longe sunt positi prius ab aliis quae sunt emendanda cognoscant, b si quas fortasse fraternitati vestræ sacerdotum vel aliorum lpas intulerit, una cnm eo residentes subtili cuncta investigatione perquirite. Et iia vos in ea quae Deum offendunt, et ad iracundiam provocant, districtos ac sollicitos exhibete, ut ad aliorum emendationem, et vindicta culpabilem feriat, et innocentem fal a opinio non affligat. c Dens te incolumem custodiat, reverendissime frater. d Data die x Kalend. Juliarum, imperante domino nostro piissimo Mauricio Tiberio Augusto an. i9, post consulatum ejusdem domini nosti anno 18, indict. 4.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
