Latin
Book 7, Præpositum ex vitæ merito eligat. Fratribus solliciteinvigilet
Gregory the Great, Registri Epistolarum 684
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius. Agnello abbati de Arimino. Filio nostro b Secundo servo Dei renuntiante didicimus quod dilectio tue præpositum non habens omnino in regendis fratribus elaboret. Si ergo qui vos ei ordine sequitur talis est ut circa cellae ordinationem fratrumque custodiam, necnon et in lucrandis animabus, solers valeat inveniri, is debet ad hunc locum incunctanter accedere. Si vero talis non est qualem locus exposcit, de quolibet etiam uhhno gradu, si tal; s inter fratres, Domino protegente, fuerit repertus, qui vitae meritis dignu<n conversationis. suæ praebeat documentum, diviniqne in eo timoris vigor invigilet, hujus profecto non locus, sed est utilitas providenda; d ut talis exemptu all bonæ imitalionis normam cuncti se fratres extendant, nec eos adhuc locus inferior ad bene operandum tepidus reddat, dum in illo qni profecerit de præsenti quod- imitentur aspiciunt. Dilectioni quapropter tuæ in hac ordinatione sit nulla dubietas quod nou jocus, sed actio apta perquiritur, quia et ante Deum ille prioris obtinet locum, qui in ejusdem oculis, etiamsi hic abjectus sit, bonæ aCtionis instrumento placuerit. e Circa fratres namque sollicita vos, sicut confidimus, decet invigilare custodia, ne a recto conversationIs itinere per illicitas evagando cogitationes esorhalent, atque iuimico per inertem custodiam irruptionis aditum præstent. Sed cos orationi decet. instantius adhærere, quatenus pia cæpta corum suæ proph tiationis f Dominus dono perHciat, ct im- perfecta eorum ad cumulum faciat perfectionis accedere.