Latin
Book 11, Letter 69
Gregory the Great, Registri Epistolarum 69-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Brunichildæ Francorum reginae. Cum scriptum sit: Justitia elevat gentem, miseros aurem facit populos peccatum (Prov. xiv, 34), tunc regnum stabile creditur, cum culpa qu e cognoscitur citius emendatur. Multorum igitur ad nos relatione pervenit, quod dicere sine afflictione cordis nimia non valemus, iti quosdam sacerdotes in illis par'ibus impudice ac nequiter conversari, ut et audire nobis opprobrium et lamenlabile sit referre. Ne ergo postquam hujus nequilije hucusq te se tetendit opinio, aliena pravitas a aut nostram animam aut vestrum regnum peccati sui jaculo feriat, ardenter ad hæc debemus ulci cenda consurgere, ne paucorum facinus multorum possit esse perditio. b Nam causa sunt ruinae populi sacerdotes mali. Quis enim pro populi se peccatis intercessor objiciat, si sacerdos qui exorare dcbuerat graviora committat? Sed quoniam eos quorum ebt lucus hæc insequi, nec sollicitudo ad requisitionem, nec zelus excitat ad vindictam, scfipia ad nos vestra discurrant, «et personam, si præcipitis, cum vestræ auctoritatis assensu transmittamus, quae una cum aliis sacerdotibus hæc et subtiliter quarere et secundum Deum debeat emendare. Nec enim sunt dissimulanda quoe dicimus, quia qui emendare potest et negligit, participem se procul dubio delicti constituit. Providete ergo animæ vestræ, providete nepotibus, quos cupitis regnare feliciter, providete provinciis; et priusquam Creator noster manum suain ad feriendum excutiat, de correctione hujus sceleris studiosissime cogitate, ne tanto postmodum acrius feriat, quanto modo diutius et clementer exspec at. Scitote autem quod Deo nostro magnum sacrificium placationis offertis, si tanti labem facinoris de vestris citius linibus amputatis d.