# Registri Epistolarum 69

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/69

Gregorius Petro subdiacono Siciliae. Sicut studii nostri esse condecet a a litigiis foralibus monachos submovere, ut divinis ministeriis pie ac solerter invigilent, ita necesse est nostram provisionem, quemadmodum negotia eorum disponi debeant ordiuare, ne distenta mens per varias causarum curas defluat, et ad celebrandum opus consuetum enervata torpescat. Præsentium itaque lator abbas Joannes plurima se monasrerii sui asserit habere negotia. Pro qua re experientiam tuam per præsentis scripti paginam admonemre Fausto. qui Romani viri magnifici ex pretore cancellarius fuerat, loqui debeat. Cujus si pronam ad hanc rem compereris voluntatem, ei monasterii ipsius generaliter debeas constituta salario commendare negotia. Expedit enim parvo incommodo a strepitu causarum servos Dei quietos existere, ut et utilitates cellæ per negligentiam non pereant, et servorum Dei metes ad opus dominicum liberiores existant.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
