Latin
Book 5, Vices illi suas in regno Childeberti concedit. Monet ut simoniacam labem prohib…
Gregory the Great, Registri Epistolarum 7-3
Unproofread scanNot analysed yet
Scimus autem quod ædificati parietes non prius tignorum pondus accipiunt, nisi novitatis suæ humore siccentur, ne si ante pondera quam solidantur accipiant, cunctam simul fabricam ad terram deponant. Et cum ad ædificium arbusta succidimus, ut prius viriditatis humor exsiccari debeat exspectamus, ne si cis adhuc recentibus fabricae pondus imponitur, ex ipsa novitate curventur, et confracta citius corruant, quae immature in aUtum levata videbantur. Cur ergo hoc Don subtiliter in hominibus custoditur, quod in lignis quoque ac lapidibus tanta consideratione perpenditur?