# Registri Epistolarum 7-5

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, perturbatio, quæ funditus repelli non potest, animumobruat. Vicaria fidei confe…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/7-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/7-5

Præterea cum recta a vobis fides veraciter et subtiliter sit prolata, inter cos quos per sanctissimas generales synodos damnandos esse censuistis, t EudOlium quemdam vos damnasse reperimus: cujus nomen in Latina lingua neque in synodis, neque libris beatæ memoriæ episcoporum 1 Epiphanii, Augustini, et PhiJastri. quos contra hæreticos praecipue disputasse novimus, positum reperimus. Quod si quis eum veraciter de catholicis Patribus damnar, ejus procul dubio sententiam sequimur. Vos tamen si in synodica vestra epistula cos quoque nominatim damnare voluistis, qui extra sanctas synodos per Patrum scripta damnantur mullus scriptis suis vestra fraternitas minus posuit; si autem eos quos Generatcs synodi respuunt, hunc unum amplius. Sed inter hæc sciendum cat quia ut nobis liceat rectam fidem libere fateri, et cuncta quae agenda sunt concorditer ill pace disponere, pro serenissimorum dominorum vita propria quoque sobole incessanter orandum est, ilL omnipotens Deus corum pedibus barbaras nationes subjiciat, longa cis et felicia tempora concedat, quatenus per Christianum imperium ea quae in Christo cst fides regnet.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
