Latin
Book 11, Respon io beati Gregorii papae
Gregory the Great, Registri Epistolarum 7-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nec hæc dicentes deputamus culpam esse conjugiulu. Sed quia ipsa licita commistio conjugum sine voluptate carnis fieri non potest, a cri loci ingressu abstinendum est, quia voluptas ipsa esse sine culpa nullatenus potest. Non enim de adulterio vel fOfuica. tione, sed de legitimo conjugio natus fuerat qni dicebat: Ecce enim in iniquitalibus conceptus sum, et in delictis peperil me mater mea (Psal. L, 7). Qui enim in iniquitatibus conceptum se noverat, in delicto se natum gemebat, quia portat arbor in ramo humorem vitii quem traxit ex radice. In quibus tamen vel bis. non ip:am admistionem conjugum iniquitatem nominat, sed ipsam videlicet voluptatem admistionis. Sunt enim multa licita ac legitima, et tamen in eorum actu aliquatenus foedamur, sicut sape irascendo culpas insequimur, et tranquillitatem in nobis animi. perturbamus. Et cIn rectum sit quod agitur, non est tamen tunc approbabile quod in eo animus perturbatur. Contra quippe vitia delinquentium iratus fuerat qui diccbal: Turbatus eat præ ira oculus meus (Psal. VI, 8). Quia enim non valet nisi tranquilla mens in contemplationis lucem se suspendere, in ira suum oculum turbatum dolebat, quia dum male acta deorsum insequitur, confundi tamen atque tur bari a summorum contemplatione cogebatur. Et laudabilis crgo est ira contra vitium, et tamen molesta, quia turbatum se reatum aliquem incurrisse aestimabat. m Oportet itaque legitima carnis copula ut causa prolis sit, non voluptatis; et carnis commistio creandorum Iiberorum sit gratia, non satisfactio vitiorum. Si quis ergo sua conjuge non cupidine voluptatis captus, sed solummodo liberorum creandorum gratia utitur, iste profecto *de ingressu ecclesiae, sen de sumendo corporis dominici sanguinisque mysterio, suo est relinquendus judicio, quia a nobis prohiberi non debet accipere, qui in igne positus nescit ardere. Cum vero non amor procreandæ sobolis, sed voluptas dominatur in opere commistionis, habcnt conjuges etiam de sua commistione quod detleant. Hoc enim eis concedit sancta praedicatio, et tamen de ipsa concessione metu animum concutit. Namcum Paulus apostolus diceret: Qui se conticere non potest, habeat uxorem suam, statim subjungere curavit: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium (1 Cor. VII, 9). Non eniin indulgetur quod licet et justum est. Quod eniin indulgeri dixit, culpam esse demonstravit.