Latin
Liber Dec(Mus Quartus, Letter 7
Gregory the Great, Registri Epistolarum 7-9
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Alcysoni episcopo a Corcyræ. Non immerito elati cordis retundi postulatur ambitio quando, sacrorum canonum vigore postposito tCIHcrariæ praesumptionis excessus aliena illicite concupiscendo, non solum ad generanda dispendia noxius, verum etiam paci ecclesiaslicæ probatur esse contrarius. Relectis igitur fraternitatis tuae epistolis, quae c de Cassiopi castro, quod in tua situm est dioecesi, ab episcopo Euriae civitatis prius vel modo sint acta cognovimus, et contristati sumus quod hi qui Ecc'esiæ tune pro impensa sibi charitate debitores esse dehueranl, ei inimici magis fieri nullo sunt pudore prohibiti; denique ut contra ecclesiasticam ordinationem, contra sacerdotalem tnotlestiam, contra sacrorum canonum statuta, prædictum castrum de jurisdictione tua abducere, ac suae molirentur potestati subjicere, ut fierent quodammodo dODJiui, ubi prius suscepti fueranL peregrini. Qua de re quoniam And eas, venerab:lis memoriae frater noster, Nicopolitanus metropolita, adnitente sibi quoque e principati jussione, in qua ci causae hujus luerat injuncta cognitio, prolata, sicut nobis patuit, noscitur statuisse sententia antefatum Cassiopi castrum sub jurisdictione Ecclesiæ tuæ, quemadmodum semper fuit, debere persistere, formam ejusdem suntentiae comprobantes, apostolicæ sedis auctoritate eam favente justitia confirmamus, atque per omnia robustarn manere deceruimus. Nam nulla æquitatis ratio, nullus canonum ordo consentit ut parochiam alterius, alter aliquo modo debeat occupare. Unde Iicet districtionem contra se non modicam hujus litigii culpa videatur exigere, propter quod ab eis mala pro bonis sint redJita, studendum tamen est u! excessu I benignitas non vincatur, nec illud quod extraneis debetur fratribus eti 1m necessitatem patientibus de- Begetur, ne nihil charitas agere in episcoporum mentibus judicetur, si sine consolationis remedio hi quibus magna est habenda compassio relinqnantur. Oportet ergo ut sacerdotes vel clerus Euriae civitatis ab antefati Cassiopi castri habitationc nullatenus repellantur, sed et beati Donati sanctum ac venerabile corpus, qnod secum detulerunt, in una ecclesiarum antedicti loci quam elegerint, sive intus, sive roris habeant recondendi debita curn veneratione! icentiam. Sic tamen ut dilectioni tuæ, in cujus parochia castrum ipsum est positum, emissa procuretur cantione munitio, per quam promittat episcopus Euriæ nullam sibi in eo potestatem, nullum privilegium fore, nullam jurisdictionem, nullam tanquam cardinalis episcopus ulterius auctoritatem deendere; sed pace Deo propitio reddita, ablato venerabili sancti Donati, si maluerint, corpore, ad propria sc modis omnibus reversuros. Ut hujus promissionis persistente memoria, nec illi de cætero quidqnam sibi illic principaliter quacunque occasione audeant vindicare, sed omni se tempore esse ibidem hespites recognoscant, et fraternitatis tuæ Ecclesia juris vel privilegii sui in qualibet parte præjudicium non incurrat. h (Vide inf. epp. 8 et 13.)