# Registri Epistolarum 7.1-2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Letter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/7.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/7.1-2

Gregorius a Petro, Domitiano et Elpidio, episcopis. Ordinationem viri sanctissimi Cyriaci fratris ct consacerdotis mei cum magna vos laetitia suscepisse vehementer exsulto. Et quia Paulo apostolo prædicante didicimus: Si gaudel unum membrum, congaudo nt cætera membra (1 Cor. XII, g6), pensare vos necesse est quanta vobis hac in re exsultatione congaudeo, in qua non unum membrum, sud multa Christi membra gavisa sunt. Sicut tamen scripta traternitatis vestrae potui tr anscurrendo perpendere, magna lætitia in immoderatam ejusdem fratris mei laudem vos rapuit. Nam hunc sicut solem in Ecclesia apparuisse dicitis, ita ut cuncti clamaretis: Hæc. dies quam fecit Dominus, exsultemus et lætemur in ea (Psal. CIVII, 24). Et certe sequentis vitæ promissio est, quia dicitur: Fulgebunt justi sicut sol (Matth. XIII, 45; Sap. III, 7). Nam in bac vita adhuc quisque pnsitus quantalibet virtute polleat, quomodo sicut sol fulget, in qua corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15); in qua videmus aliam legem ill membris nostris repugnantem legi mentis nostrae, et captivos nos ducentem in lege paccati, quæ est in membris nostris (Rom. VII, 23);;in qua et in nobismetip is responsum mortis habemus, ut non simus fidentes in nobis (II Cor. I, 9); in qua eliam Propheta clamat: Timor et tremor uenerunt super me, et contexerunt me tenebræ (PIal. LIV, 6)? Mam et scriptum est: Sapieris ut iul permanet, fatuus ut luna mutatur (Eccli. XXVII, i2); non ad claritatis ful- Borem, sed adperseverantiam boni operis comparatio est solis deducta. Bonum vero ordinationis ejus initium necdum a vobis potuit de perseverantia taudari. Quod autem c Hœc dies quam fecit Dominus, clamasse vos dicitis, de quo hoc dictum sit pensare debuistis. Præmissum quippe est: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic (actus est in caput anguli. A Demino factum est illud, et est mirabile iri oculis nostris (Psal, CXVII, 22, 23j. Atque de hoc eodem lapide protinus subditur: Hæc dies quam fecit Dominus. Ipse enim qui pro fortitudine constructionis dicitur lapis, pr6 illuminationis gratia appellatus est dies, qui etiam factus est quia incarnatus est. In quo exsultare, et lætari præcipimur, quia erroris nostri tenebras suæ in nobis virtutis luce slIperavir. d In creaturae itaque laudem vox illa dari non debuit, quæ soli convenit Creatori.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
